LATIN: ISAIAH 44:1-8.
ISAIAH 44:1-8. EZEKIEL 11:17:20.
EZEKIEL 11:17:20. JOEL 2:29-32.
JOEL 2:29-32. JOHN 20:19-23.
JOHANNEM 20:19-23. ACTS 2:1-11.
ACTOS APOSTOLORUM 2:1-11. 1 CORINTHIANS 12:4-13.
1 CORINTHIANOS 12:4-13.

ISAIAH 44:1-8. ISAIAH 44:1-8.
1 Et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
2 Haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
3 Effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam.
4 Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
5 Iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur.
6 Haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus.
7 Quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis.
8 Nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim. EZEKIEL 11:17-20. EZEKIEL 11:17:20.
17 Propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel.
18 Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa
19 Et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum.
20 Ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum. JOEL 2:28-32. JOEL 2:28-32.
28 Et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt.
29 Sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
30 Et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi.
31 Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
32 Et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit. JOHN 20:19-23. JOHANNEM 20:19-23.
19 Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio, et dicit eis, pax vobis.
20 Et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos.
22 Hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum.
23 Quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt. ACTS 2:1-11. ACTOS APOSTOLORUM 2:1-11.
1 Et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco.
2 Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes.
3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum.
4 Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
5 Erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt.
6 Facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
7 Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes, nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt?
8 Et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus.
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam,
10 Phrygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae Romani.
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes, audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei. 1 CORINTHIANS 12:4-13. 1 CORINTHIANOS 12:4-13.
4 Divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus.
5 Et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus.
6 Et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum.
9 Alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu.
10 Alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum, alii genera linguarum alii interpretatio sermonum.
11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12 Sicut enim corpus unum est et membra habet, multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus.
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus